

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 43
Et cum manducasset.Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.